- POLYCLETUS
- I.POLYCLETUSLibertus Neronis ad componendas Paullini et Classiciani discordias missus. Verum cum ingenti agmine italiae Galliaeque gravis Oceanum tranfmisisset, et militibus quoque Romanis terribilis incederet; hostibus irrisui fuit, apud quos flagraute etiam tum libertate, nondum cognita libertorum potentia erat. Tacit. l. 14. Annal. c. 39. Meminit quoque eius Hist. l. 1. c. 37.II.POLYCLETUSstatuarius eximius, diligentiâ ac decore supra ceteros facile vincens, uti loquitur Quinctilian. l. 12. c. 10. Nam ex aere signa fecit scriptorum praeconiô nobilitata. Cum primis fecit astragalizontes, h. e. talis ludentes, quô opere nullum absolutius iudicant. Fuit Sidonius, ac discipulus Ageladis. Duas côdem argumentô statuas fecit: alteram arte suâ, alteram vero de vulgi opinione, quam de sententia cuiusvis praetercuntis caelaverat. Quibus perfectis turbam admittit, ac primum sua osten sa magnopere laudatur: altera deinde non aequee. Atqui, scitote, inquit, quod hanc quam tantopere laudatie, ego feci: quam vero vituperatis, vos fecistis. Aelian. de Var. hist. l. 14. c. 8. Vide Flin. l. 34. c. 2. et 8. Iuvenal. Sat. 3. v. 217. Hîc aliquid praeclarum Euphranoris aut Polyoleti. Hinc Polyclyteus adiectiv. Stat. l. 2. Sylv. 2. v. 66.——— Quod ab arte Myronis,Aut Polycleteo iussum est quod vivere caelo.Idem, l. 4. Sylv. 6. v. 28.Quod Polycleteis visum est spirare caminis.Nic. Lloydius. Toreuticen a Phildia inventam, consummâsse, dicitur Plinio, qua de re vide hic ubi de Caelatura, ut et in voce Toreutice.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.